

Liber Job*
Caput 5: Versus 18
Quia ipse vulnerat.[IDEM.]Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quae secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia saecularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit: